Title Page
Previous Chapter
Proverbia XIII
Capitulum XIII
- filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non
 audit cum arguitur
 - de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem
 praevaricatorum iniqua
 - qui custodit os suum custodit animam suam qui autem
 inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
 - vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
 - verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et
 confundetur
 - iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato
 subplantat
 - est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in
 multis divitiis sit
 - redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est
 increpationem non sustinet
 - lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
 - inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta
 consilio reguntur sapientia
 - substantia festinata minuetur quae autem paulatim
 colligitur manu multiplicabitur
 - spes quae differtur adfligit animam lignum vitae
 desiderium veniens
 - qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui
 autem timet praeceptum in pace versabitur
 - lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
 - doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
 - astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est
 aperit stultitiam
 - nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
 - egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem
 adquiescit arguenti glorificabitur
 - desiderium si conpleatur delectat animam detestantur
 stulti eos qui fugiunt mala
 - qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum
 efficietur similis
 - peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
 - bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur
 iusto substantia peccatoris
 - multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque
 iudicio
 - qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit
 illum instanter erudit
 - iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum
 insaturabilis
 
 
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English, 
French, 
German, Italian, Spanish