Title Page
Previous Chapter
Proverbia XX
Capitulum XX
- luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his
 delectatur non erit sapiens
 - sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum
 peccat in animam suam
 - honor est homini qui separat se a contentionibus omnes
 autem stulti miscentur contumeliis
 - propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate
 et non dabitur ei
 - sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo
 sapiens exhauriet illud
 - multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem
 quis inveniet
 - iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se
 filios derelinquet
 - rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu
 suo
 - quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
 - pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile
 est apud Deum
 - ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta
 sint opera eius
 - aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
 - noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos
 tuos et saturare panibus
 - malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit
 tunc gloriabitur
 - est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia
 scientiae
 - tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et
 pro extraneis aufer pignus ab eo
 - suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os
 eius calculo
 - cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis
 tractanda sunt bella
 - ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat
 labia sua ne commiscearis
 - qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius
 in mediis tenebris
 - hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo
 benedictione carebit
 - ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
 - abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa
 non est bona
 - a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum
 intellegere potest viam suam
 - ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
 - dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
 - lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia
 secreta ventris
 - misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur
 clementia thronus eius
 - exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum
 canities
 - livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus
 ventris
 
 
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English, 
French, 
German, Italian, Spanish