Title Page
Previous Chapter
Proverbia XXX
Capitulum XXX
- verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est
 vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
 - stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
 - non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam
 - quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit
 spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento
 quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod
 nomen filii eius si nosti
 - omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
 - ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque
 mendax
 - duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
 - vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et
 divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria
 - ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est
 Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
 - ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi
 et corruas
 - generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit
 matri suae
 - generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a
 sordibus suis
 - generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in
 alta subrectae
 - generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit
 molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex
 hominibus
 - sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria
 sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
 - infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua
 ignis vero numquam dicit sufficit
 - oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris
 suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii
 aquilae
 - tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
 - viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis
 in medio mari et viam viri in adulescentula
 - talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens
 os suum dicit non sum operata malum
 - per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
 - per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit
 cibo
 - per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et
 per ancillam cum heres fuerit dominae suae
 - quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora
 sapientibus
 - formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum
 sibi
 - lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile
 suum
 - regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
 - stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
 - tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit
 feliciter
 - leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
 - gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat
 ei
 - et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si
 enim intellexisset ori inposuisset manum
 - qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit
 butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui
 provocat iras producit discordias
 
 
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English, 
French, 
German, Italian, Spanish