Title Page
Previous Chapter
Proverbia V
Capitulum V
- fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina
 aurem tuam
 - ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua
 conservent
 - favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur
 eius
 - novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi
 gladius biceps
 - pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius
 penetrant
 - per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et
 investigabiles
 - nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
 - longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus
 eius
 - ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
 - ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui
 sint in domo aliena
 - et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus
 tuum et dicas
 - cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non
 adquievit cor meum
 - nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi
 aurem meam
 - paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
 - bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
 - deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
 - habeto eas solus nec sint alieni participes tui
 - sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae
 tuae
 - cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient
 te omni tempore in amore illius delectare iugiter
 - quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
 - respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius
 considerat
 - iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum
 suorum constringitur
 - ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine
 stultitiae suae decipietur
 
 
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English, 
French, 
German, Italian, Spanish